previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi,
languida quo fessi vix venit aura Noti.
nil fore dulce mihi Scythica regione putavi:
iam minus hic odio est, quam fuit ante, locus.
5 tandem aliquid pulsa curarum nube serenum
vidi, fortunae verba dedique meae.
nolit ut ulla 1 mihi contingere gaudia Caesar,
velle potest cuivis haec tamen una dari.
di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,
10tristitiam poni per sua festa iubent.
denique, quod certus furor est audere fateri,
hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar.
Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros,
mixta tenax segeti crescere lappa solet.
15 nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba
numen, et invita saepe iuvamur ope.
gaudia Caesareae mentis pro parte virili
sunt mea: privati nil habet illa domus,
gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi
20incluso mediis est mihi pompa Getis. [p. 320]
indice te didici, nuper visenda coisse
innumeras gentes ad ducis Ora Sui!
quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem,
hospitiis Romam vix habuisse locum.
25 tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante
fuderit assiduas nubilus Auster aquas,
numine caelesti solem fulsisse serenum,
cum populi vultu conveniente die,
atque ita victorem cum magnae vocis honore
30bellica laudatis dona dedisse viris,
claraque sumpturum pictas insignia vestes
tura prius sanctis inposuisse focis,
iustitiamque sui caste 2 placasse parentis,
illo quae 3 templum pectore semper habet,
35quaque ierit felix adiectum plausibus omen,
saxaque roratis erubuisse rosis;
protinus argento versos imitantia muros
barbara cum pictis 4 oppida lata viris,
fluminaque et montes et in altis proelia 5 silvis,
40armaque cum telis in strue mixta sua,
deque tropaeorum, quod sol incendent, 6 auro
aurea Romani tecta fuisse fori,
totque tulisse duces captivis 7 addita collis
vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
45 maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,
in quibus et belli summa caputque Bato. 8
cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
cum videam mitis hostibus esse deos?
pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,
50oppida sub titulo nominis isse 9 tui. [p. 322]
atque ea te contra nec muri mole nec armis
nec satis ingenio tuta fuisse loci.
di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,
sint modo virtuti tempora longa tuae.
55 quod precor, eveniet : sunt quiddam 10 oracula vatum:
nam deus optanti prospera signa dedit,
te quoque victorem Tarpeias scandere in arces
laeta coronatis Roma videbit equis;
maturosque pater nati spectabit honores,
60gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.
iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaque
maxime, dicta tibi vaticinante nota.
hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,
sufficiet nostris si modo vita malis,
65 imbuero Scythicas si non prius ipse sagittas,
abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.
quae si me salvo dabitur tua laurea templis,
omina bis dices vera fuisse mea.

1 noluit illa

2 castae vel castos vel iustos corr. Scaliger

3 quo corr. Scal.

4 victis

5 proelia Merkel proflua vel pascua

6 incenderet vel incenderat: incendent ς

7 captivos: captivis ς

8 Bato fuit vel tenet

9 esse

10 quaedam corr. Heinsius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (19 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: